라틴어 문장 검색

cortinas atrii cum columnis et basibus, velum in foribus atrii;
뜰에 두를 휘장과 그 기둥과 밑받침, 뜰 정문의 막, (불가타 성경, 탈출기, 35장17)
Fecit et velum de hyacintho et purpura coccoque ac bysso retorta, opere polymitario, cum cherubim intextis;
그는 또한 자주와 자홍과 다홍 실, 그리고 가늘게 꼰 아마실로 휘장을 만드는데, 커룹들을 정교하게 수놓아 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 36장35)
Fecit et velum in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, cocco byssoque retorta opere plumarii;
천막 어귀를 가리는 막을 자주와 자홍과 다홍 실, 그리고 가늘게 꼰 아마실로 무늬를 놓아 가며 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 36장37)
Et in introitu eius opere plumario fecit velum ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta; quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant.
뜰 정문에 칠 막은 자주와 자홍과 다홍 실, 그리고 가늘게 꼰 아마실로 무늬를 놓아 가며 만든 것으로, 길이는 스무 암마이고, 높이 곧 너비는 다섯 암마로 뜰의 휘장과 같았다. (불가타 성경, 탈출기, 38장18)
De talentis centum argenti conflatae sunt bases sanctuarii et veli, singulis talentis per bases singulas supputatis.
성소 밑받침과 휘장 밑받침을 부어 만드는 데 은 백 탈렌트가 들었다. 밑받침 백 개에 백 탈렌트, 곧 밑받침 하나에 한 탈렌트가 든 셈이다. (불가타 성경, 탈출기, 38장27)
opertorium de pellibus arietum rubricatis et operimentum de pellibus delphini, velum,
붉게 물들인 숫양 가죽으로 만든 덮개와 돌고래 가죽으로 만든 덮개, 칸막이 휘장, (불가타 성경, 탈출기, 39장34)
altare aureum et unguentum et thymiama ex aromatibus et velum in introitu tabernaculi,
금 제단, 성별 기름, 향기로운 향, 천막 어귀의 막, (불가타 성경, 탈출기, 39장38)
tentoria atrii et columnas cum basibus suis, velum in introitu atrii funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium habitaculi in tabernaculo conventus iussa sunt fieri.
뜰의 휘장과 그 기둥과 밑받침, 뜰 정문의 막, 줄과 말뚝, 그 밖의 성막 곧 만남의 천막에서 예배하는 데 쓰는 모든 기물, (불가타 성경, 탈출기, 39장40)
et pones in eo arcam testimonii, abscondes illam velo;
거기에 증언 궤를 놓고 휘장을 쳐서 그 궤를 가려라. (불가타 성경, 탈출기, 40장3)
et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Velum in introitu habitaculi pones,
또 금으로 된 분향 제단을 증언 궤 앞에 놓고, 성막 어귀를 가리는 막을 드리워라. (불가타 성경, 탈출기, 40장5)
Circumdabisque atrium tentoriis et pones velum in porta eius.
그 둘레에 뜰을 만들고, 뜰 정문에 막을 드리워라. (불가타 성경, 탈출기, 40장8)
Cumque intulisset arcam in habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi.
또 궤를 성막 안에 들여놓고 칸막이 휘장을 쳐서 증언 궤를 가렸다. 이는 주님께서 모세에게 명령하신 대로였다. (불가타 성경, 탈출기, 40장21)
Posuit et mensam in tabernaculo conventus ad plagam septentrionalem extra velum,
그는 만남의 천막 안, 성막의 북쪽 면, 휘장 바깥에 상을 놓았다. (불가타 성경, 탈출기, 40장22)
Posuit et velum in introitu habitaculi
그리고 성막 어귀에 막을 드리웠다. (불가타 성경, 탈출기, 40장28)
Erexit et atrium per gyrum habitaculi et altaris, ducto in introitu eius velo. Sic complevit opus.
그는 또 성막과 제단 둘레에 뜰을 만들고, 뜰 정문에 막을 드리웠다. 이렇게 하여 모세는 일을 마쳤다. (불가타 성경, 탈출기, 40장33)

SEARCH

MENU NAVIGATION